— XVII 185 —
§. 914.
Eventus, quicquid in eo est realis et positivi, materiale remotum*), omnimoda
determinatio materiale proximum**), et quicquid in finitis est eidem
negativi, formale***) eventus dicitur. Hinc
— 375 —
mala, adeoque et poenae,
§908, aut spectantur materialiter formaliterque simul, et sunt, ut finita omnia,
— XVII 186 —
partim bona, partim mala praecise s. formaliter sumpta, §264, amantur a deo,
quatenus sunt bona, odit ea deus, quatenus sunt mala, infinite, §899, aut
spectantur tantum materialiter, qua materiale remotum, et sunt positiva et
realia, tantum obiectum amoris divini, §899, aut formaliter tantum, et non
sunt, nisi aut negationes stricte dictae, aut privationes, §137, et sunt tantum
obiectum odii divini, §899, aut qua materiale proximum et formale.
*) das bejahende. **) die gänzliche Bestimmung. ***) der mangelhafte
Schranken einer Begebenheit.
Baumgarten Met XVII, 185-186, §914