— XVII 185 —
§. 912.
Complexus causarum extra spiritum positarum ad prosperitatem eius miseriamve
concurrentium est fortuna bona et mala*), per fortunam actuata sunt
fortuita**) eaque contingentia, §146, 787. Eiusmodi bona collata spiritui ob
bona moralia praemia sunt, §907, nec sufficienter cognoscenda, nisi ex arbitrio
dei, §854, arbitraria sunt, §908. Mala fortuita spiritui illata sunt infortunia***).
Infortunia spiritui ob mala moralia illata poenae sunt, nec cognoscenda,
nisi ex arbitrio dei, sufficienter, §854, poenae sunt arbitrariae, §. 908.
*) gutes und böses Glück. **) Glücks-Fälle. ***) Unglücks-Fälle.
Baumgarten Met XVII, 185, §912