— XVII 184 —
§. 910.
Iustitia in inferendis poenis punitiva*) est (vindicativa, ultrix, vindicatrix,
nemesis), iustitia punitiva deo convenit, §909, eaque summa, §812, dum
ad omnia peccatorum omnium peccata proportionalissime punienda est paratissima,
§906. Dippelianismus philosophicus sententia, iustitiam dei punitivam tollens,
error est.
*) die Straf-Gerechtigkeit.
Baumgarten Met XVII, 184, §910