— XVII 183 —
§. 908.
Poena*) est malum contingens personae ob malum morale illatum. Tam
poenae, quam praemia quaedam possunt sufficienter concipi ex essentia peccati
et natura peccantis, aut ex essentia boni moralis et natura bene agentis, et
erunt naturalia. Quaedam praemia non possunt sufficienter concipi, nisi ex
arbitrio ea conferentis alterius, et sunt arbitraria**). Quaedam poenae non
possunt sufficienter concipi, nisi ex arbitrio punientis alterius, et sunt arbitrariae***).
*) Strafe. **) willkürliche Belohnungen. ***) Strafen.
Baumgarten Met XVII, 183, §908