— XVII 182 —
§. 906.
Bonitas erga personas s. spiritus proportionalis est iustitia*), cf. E. §. 317.
Iustitia minima esset minima bonitas minimam,
— 371 —
minime claram, minime
certam, minime vivam cognitionem mathematicam sequens, §903, 161. Quo
ergo 1) intensius amat, 2) quo plura, 3) quo maiora, 4) in quo plures beneficia
conferre pro gradu perfectionis imperfectionisve in spiritu cognito, 5) quo clarius,
6) quo certius, 7) quo ardentius gradus ille cognitus est, hoc maior est iustitia,
§903, 160. Deus iustus est, §904, 894, summe, §812. Dum deum iustissimum
dicimus, veneramur summam eius bonitatem, §904, proportionalissimam,
§894, pro distinctissima, et infallibili, et maxime viva cognitione graduum perfectionis
imperfectionisve in singulis spiritibus obviae plurima maxima plurimis
beneficia conferre paratissimam.
*) Gerechtigkeit.
Baumgarten Met XVII, 182, §906