— XVII 181 —
§. 904.
Deus vult beneficia aliis conferenda, §903, 899. Ergo benignus est,
§903, summe, §812. Dum benignissimum dicimus deum, veneramur infinite
amantem et aeterne, §899, et immutabiliter, §839, plurima, maxima beneficia
plurimis, dignissimis conferre. §. 903.
Baumgarten Met XVII, 181, §904