— XVII 181 —
§. 903.
Bonitas*) (benignitas) est determinatio voluntatis ad faciendum alteri
bene. Beneficium**) est actio alteri utilior ex bonitate profecta. Bonitas minima
esset minima voluntatis propensio s. dispositio unius minimi boni in
unicum minimum i. e. minime
— 370 —
dignum conferendi, §161. Quo ergo
magis, quo plura, quo maiora, beneficia, in quo plures, quo digniores, conferre
appetit bonitas, hoc maior est, §160. Beneficium est maius bonum, §336, 187.
*) Gütigkeit. **) Wohlthat.
Baumgarten Met XVII, 181, §903