— XVII 181 —
§. 902.
Actiones dei liberrimae non sunt absolute necessariae, dum earum oppositum
est in se possibile, §102. Omnes actiones dei transeuntes in mundum,
§854, 211, habent oppositum in se possibile, §361. Hinc nullae earum sunt
absolute necessariae. Cumque omnium liberrimarum dei actionum oppositum
possit per omnipotentiam dei actuari, §897, nulla earum, nec adeo ulla dei
actio in mundum est ipsi physice necessaria, §470, 859, adeoque nec ulla
moraliter necessaria eo sensu, ac si per libertatem oppositum ullius deo redderetur
physice impossibile, §723. Cum tamen summa dei libertas se semper
rectissime determinet, §901, dum sunt omnes eius actiones moraliter sanctissimae,
sunt moraliter necessariae, §723, 724.
Baumgarten Met XVII, 181, §902