— XVII 179 —
§. 900.
Voluntas est imperscrutabilis*), cuius causae impulsivae sunt incomprehensibiles.
Iam causae impulsivae voluntatis divinae sunt distinctissimus ipsius
— XVII 180 —
lubitus. §898, hinc deo interna perfectio, §37, nobis incomprehensibilis, §. 862.
Qui quaedam dei motiva in aliquo distinctionis gradu concipit, non perscrutatur
voluntatem divinam, §862. Hinc nec intendens aliquam motivorum divinorum
— XVII 181 —
intellectionem voluntatem dei fingit sibi perscrutabilem, §664. Quo plures
causae impulsivae certae voluntatis, quo minus plene possunt cognosci, hoc est
voluntas imperscrutabilitor, §160. Hinc cum voluntas dei nobis imperscrutabilis
maxime, §812, dicitur, cogitamus 1) plurima ipsius motiva plene non cognosci,
2) plurimum abesse quodvis eorum a comprehensione nostra, §862, 898.
*) ein unausforschlicher Wille.
Baumgarten Met XVII, 179-180-181, §900