— XVII 179 —
§. 899.
Deus vult liberrime, §898. Ergo bonum, §719, 665. Deus aversatur
liberrime, §898. Ergo malum, §719, 665. Volitio, s. amor boni, odium s.
nolitio mali in deo infinita sunt, §844, 1) extensive, dum amat omne bonum,
odit omne malum, §898, 889, 2) protensive, dum aeterna sunt, §849, et
3) intensive, dum proportionalissima, §894. Volitio nolitiove divina extensive
infinita, quia non esse potest in deo scientia mortua et mere speculativa, §873,
fertur in obiecta 1) simplicis intelligentiae, universalia, quae nobis notiones
exhibent, et quicquid in iis est boni malive, erga quod deus non potest esse
totaliter indifferens, §891, 2) scientiae mediae, actualia universi alterius,
3) scientiae liberae, §. 874-876. Voluntas dei, quatenus obiecta scientiae
liberae, s. actualia huius universi appetit, consequens*), quatenus fertur in universalia
et actualia alterius universi, antecedens**) dicitur, per reductionem,
§826, 695, illa efficiens, §671, utraque efficax, antecedens etiam, non tantum,
quia seria, sed etiam, quia est in motivis decreti, §. 675.
*) der nachfolgende. **) der vorhergehende Wille Gottes.
Baumgarten Met XVII, 179, §899