— 399 —
      Si, quicquid fit, non aliter fieri potest, nisi ut habeat rationem antecedenter
determinantem, sequitur, ut quicquid non fit, etiam fieri non possit, quia videlicet
nulla adest ratio, sine qua tamen fieri omnino non potest. Quod quia de
omnibus rationum rationibus retrogrado ordine est concedendum, sequitur:
omnia naturali colligatione ita conserte contexteque fieri, ut, qui oppositum
eventus cuiusdam vel etiam actionis liberae optat, impossibilia voto concipiat,
quandoquidem non adest, quae ad illud producendum requiritur ratio.
Kant ND 399