— XVII 178 —
§. 894.
Voluntas noluntasve cognitionem intellectus mathematicam sequens, s.
appetens pro gradu bonitatis in appeten-
— 365 —
dis distincte cognito, aversata pro
gradu imperfectionis in aversandis distincte cognito, est proportionalis intellectui*),
qui si rem tam bonam malamve sistat, ac est, est voluntas noluntasve
proprotionalis obiectis
**). Ergo voluntati noluntatique divinae convenit proportionalitas,
§893, summa, §812, dum distinctissimam summe et infallibilem
graduum perfectionis et imperfectionis cognitionem sequitur, §879, 883.
*) Wollen und Nicht-Wollen, so der Einsicht des Verstandes. **) so den
Gegenständen angemessen.
Baumgarten Met XVII, 178, §894