— XVII 177 —
§. 893.
In deo est scientia libera huius mundi, cum tamen et nullius, et alius esse
possit, §881. Non tamen exsistit in deo huius mundi scientia libera, nisi vi
dei, §851, 197. Ergo vim suam determinavit deus ad scientiam liberam non
nullius, non alius, sed huius mundi actuandam. Ergo deus appetit et aversatur,
§663. Iam non appetit, non aversatur sensitive, §891. Sequitur tamen
appetitio eius et aversatio cognitionem, §668, 822. Ergo vult et non vult,
habet voluntatem et noluntatem, §689, summam, §812, i. e. summam omniscientiam
perfectissime sequentem, §668, 889.
Baumgarten Met XVII, 177, §893