— XVII 177 —
§. 892.
Cum deus se, ut bonum tantum, ut optimum sanctissimum intueatur
distinctissime, §866, 828, purissimam ex se voluptatem haurit, §661. Haec
summa dei acquiescentia in se ipso, §682. Theologia
— 364 —
exemplaris est
suavissima, §866. Deus ex nulla re merum taedium habet, §891, 661.
Displicentia eius et complacentia omnis est immutabilis, §839. Hinc nescit
voluptates et taedia transitoria, §662, nihil ipsi molestum, §658. Nec summa
eius displicentia summam voluptatem obscurat ullo modo, §870, nec quicquam
extra ipsum in eo potest voluptatem aut taedium ullum actuare, §. 851.
Baumgarten Met XVII, 177, §892