— XVII 176 —
§. 890.
Deus omnes omnium perfectiones imperfectionesve intuetur distinctissime,
§889, 871. Quicquid in deo est, maxima est ratio, §23, 812. Hinc intuitus
perfectionum imperfectionumve in eodem maxime vivus est, §669, 873. Ergo
deo complacentia et displicentia convenit, §655, summa, §. 812.
Baumgarten Met XVII, 176, §890