— XVII 175 —
§. 888.
Actuatio finis per remedia, quae eum ex asse consequuntur, paucissima
est via brevissima*). Usus mediorum optimorum semper est via brevissima.
Tunc enim actuatur finis per remedia eum ex asse consequentia, §887, quorum
singula sunt fecundissima, §886, nullum abundans, §887. Erunt hinc, quae
esse possunt, paucissima, §161. Deus omnem novit viam brevissimam, §. 887.
*) der kürzeste Weg.
Baumgarten Met XVII, 175, §888