— XVII 175 —
§. 887.
Remedia optima sunt completa, §886, ad finem optimum, §884. Ergo
non sunt incompleta, §81. Si abundantia fo-
— 362 —
rent, quaedam haberent ad
finem nihil facientia. Ergo bonum non actuantia, §341, neque tamen prorsus
sterilia, §23. Hinc mala, §146. Ergo remedia optima sunt fini optimo adaequata.
Deus novit remedia fini optimo adaequata, §884. Remedia certa et
adaequata sunt finem ex asse consequentia*). Deus novit remedia finem optimum
ex asse consequentia, §. 885.
*) den Zweck völlig erreichen.
Baumgarten Met XVII, 175, §887