— XVII 174 —
§. 885.
Remedium certum*) est, quod re vera tale est ac tantum, quale quantumque
cognoscitur, hinc opponitur apparenti, quod videtur solum, et aut prorsus
non est, aut non est tantum, quantum videtur, et incerto, cuius vera bonitas,
gradusve bonitatis non liquet. Remedia optima sunt certissima, et quatenus
non sunt apparentia, et quatenus deus certissimus est, et de bonitate, et de
gradu bonitatis eorundem, §882, nihilo tamen minus omnes de iisdem dubitationes
animarum possibiles perspiciens, §869, 873.
*) ein gewisses Mittel
Baumgarten Met XVII, 174, §885