— XVII 173 —
§. 883.
Deus omnes fines scit, hinc et optimos, et pessimos, quis ex iis possit esse
remedium alterius, hinc omnem omnium finium subordinationem possibilem,
omnem etiam coordinationem §315, omnes scopos secundum quid, et simpliciter
ultimum, §343, secundum omnem ipsorum bonitatem, et bonitatis gradum,
omnem cum remediis nexum possibilem, ita ut ipsi quidem numquam ullus
videatur alius, quam est, §879, ut tamen simul cognoscat, quomodo videatur
quisque finis omnibus et singulis animabus eum cognoscentibus, §869. Ergo
deus de finibus optimis optime novit, quod sint optimi, §. 882.
Baumgarten Met XVII, 173, §883