— XVII 171 —
§. 880.
Certitudo minima est minime clara unius minimae veritatis cognitio, §. 161.
Quo cla-
— 359 —
rius, quo plures, quo maiores vertiates cognoscuntur, hoc maior
erit certitudo, §160. Dum ergo deo summam tribuimus certitudinem subiectivam,
§873, 812, eum veneramur plurimas maximas veritates distinctissime
cognoscentem. Idem deus est obiective certissimus, §93, 812, dum summa
eius veritas est, §822, et exsistentia per essentiam ipsius et exsistentiam cuiuslibet
finiti demonstrabilis, §. 856.
Baumgarten Met XVII, 171, §880