— XVII 171 —
§. 879.
Qui errare non potest, infallibilis*) est. Ergo deus est infallibilis,
§873. Minima infallibilitas est, si cui unicum tantum minimum verum cum
falso confundere est minime impossibile; quo ergo plura, quo maiora quis vera
cum falsis confundere nescit, quo maior talis confusionis impossibilitas, hoc magis
est infallibilis. Dum ergo deo maximam infallibilitatem tribuimus, §812, eum
veneramur, plurimas maximas veritates cum ullo falso confundere absolute nescium.
*) unfehlbar, unbetrieglich.
Baumgarten Met XVII, 171, §879