— XVII 171 —
§. 878.
Aeternum deus sibi rem futuram repraesentavit, quantum potest, §875,
843. Ergo dum illa fit in mundo praesens, nihil ad
— 358 —
cognitionem dei
accedit, §161, quamquam ipsa ex obiecto praescientiae mutetur in obiectum
visionis, §125. Aeternum deus sibi rem praeteritam repraesentabit, quantum
potest, §875, 843. Ergo dum praesens fiet praeterita, ipsa quidem ex obiecto
visionis mutabitur in obiectum recordationis, nihil autem de cognitione dei decedet,
§161. Deus omnes huius mundi successivos status aeternum intuetur,
§875, unde cogitari potest cognitionis divinae interna immutabilitas, §. 839.
Baumgarten Met XVII, 171, §878