— XVII 170 —
§. 876.
Deus scit omnes determinationes actualium 2) alterius mundi, quam hic,
scientia media*). Pro quovis eventu huius mundi exsistere posset alius, §363,
324. Quivis autem haberet sua consectaria in indefinitum per omnes status
— XVII 171 —
mundi secuturos partialiter diversa, §488. Ergo si vel pro uno tantum eventu
huius mundi exstitisset alius, mundus hic esset per omnes status illi eventui
successivos, immo antecedentes etiam, §357, 278, partialiter alius, quam est.
Ergo quicquid loco cuiusvis eventus in hoc mundo exsistere potuisset cum omnibus
suis consectariis, deus scit, scientia media, §. 378.
*) die mittlere Wissenschaft Gottes, oder dessen Einsicht bloss möglicher
Welten.
Baumgarten Met XVII, 170-171, §876