— XVII 169 —
§. 866.
Deus semet ipsum, quam fieri potest, plenissime cognoscit, §865. Cognitio
de deo est theologia significatu latiori, theologia, qua deus seipsum
cognoscit, exemplaris (αρχετυπος) est, quatenus illi similes theologiae finitorum
intendendae sunt, §. 346.
Baumgarten Met XVII, 169, §866