— XVII 168 —
§. 864.
In deo sunt omnes realitates maximae, §812. Quo plura, quo distinctius
cognoscuntur, hoc distincta cognitio maior est, §634. Ergo distinctissima erit
cognitio distincta omnium, §161. Iam omnium distincta cognitio est possibilis,
§632. Ergo in deo est cognitio omnium distincta, eademque distinctissima.
Baumgarten Met XVII, 168, §864