— XVII 167 —
§. 861.
Gradui realitatis in deo, et omnibus eius perfectionibus homogeneus est
impossibilis, §843, 844, dum deo et omnibus eius perfectionibus unicitas convenit,
§846, 844. Ex quantitate itaque homogenea pro una assumpta non
potest gradus realitatis in deo et omnibus eius perfectionibus obvius intelligi.
Ergo nec deum, nec ullam eius perfectionem possumus metiri, §291. Quod
metiri non possumus, immensum*) est. Ergo deus et omnes eius perfectiones
sunt immensa. Quam immensitatem et hinc intelligimus, quia mensus tot claras
perceptiones habeat opor-
— 351 —
tet, quot partes, gradus, vel varia, sunt in eo, quod
— XVII 168 —
vere metitur. Hinc deum vere mensus aut quicquam deo interni deberet habere
claras perceptiones realiter infinitas, quae non cadunt in ullum intellectum
finitum, §. 844.
*) unermesslich.
Baumgarten Met XVII, 167-168, §861