— XVII 165 —
§. 849.
In deo non sunt successiva, §839, 124. Ergo nec est in deo tempus,
§239. Non est in tempore ita, ut partem successivorum constituat, §124,
837. Dumque ortus et interitus ipsi sunt absolute impossibiles, §837, habet
durationem §299, maximam, §812, solam realiter infinitam, §844, 846, hinc
aeternus est, §302, et omni tempori coexsistens sempiternus, §303,
fuit, est, erit, §298. Deus exsistit.
Baumgarten Met XVII, 165, §849