— XVII 164 —
§. 847.
Denuo patet dei simplicitas. Si enim deus compositus foret, eius partes
essent substantiae extra se positae, §225, 282. Harum unica tantum esset
substantia infinita, §846. Ergo reliquae finitae, §77, 248. Hinc in deo
ponendae essent quaedam imperfectiones absolute necessariae, §250, 155.
Quod contra §. 828.
Baumgarten Met XVII, 164, §847