— XVII 164 —
§. 846.
Plures dii sunt impossibiles. Dum enim essent plures, partim essent diversi,
§74, hinc esset in uno, quod non esset in altero, §38. Hoc aut esset
realitas, aut negatio, §36. Si realitas esset, ille, cui deesset, non foret deus,
§807. Si negatio esset, ille, cui inesset, non foret deus, §808. Si poneretur
una realitas esse in uno, sed alia aequipollens in alio, in neutro esset
omnitudo realitatum, hinc neuter esset deus, §807. Cum ergo deus, quem
hucusque meditati sumus, §. 811-845, ita sit summe unum omnium realitatum
maximarum absolute inseparabilium, §821, ut aliud unum alterumve ab hoc
diversum non sit, nec esse possit, quod deum esse necessarium esse, hucusque
vidimus, §. 811-845, deus, quem hucusque meditati sumus, deus est unicus,
§77. Polytheismus*) est sententia plures deos ponens, et error est. Nos
potius vere in deo summam unicitatem veneramur, qua ens maximum, §842,
ab omnibus, etiam maximis in suo genere, e. g. natura mundi optimi universa,
et spiritu finitorum maximo, per plurimas maximas differentias, §844, distinguitur,
§173. Haec differentia maxima extenditur ad ipsas relationes ita, ut
talis et tanta relatio inter rem, quae deus hucusque consideratus non est, et
tertiam in-
— 345 —
tercedere nequeat, qualis et quanta inter hunc deum, et datam
rem tertiam, §812, 817. Hac summa unicitate dei tollitur quidem aequalitas
ullius rei, quae non est deus, etiamsi alias maxima, cum eodem, et similitudo
non solum paene totalis, sed etiam tollens infinitam dissimilitudinem inter deum
et alia omnia ponendam, §844, non vero tollitur pluralitas maximorum intra
deum et horum summe eorundem infinita simul differentia respectiva, §37,
174, sed potius ponitur in infinitis characteribus, deum a rebus omnibus quid
distinguat, §. 67.
*) die Vielgötterei.
Baumgarten Met XVII, 164, §846