— 17 —
V. Principium.

      Principium dicitur vel a quo, ut efficiens est principium;
vel ex quo, ut materia est principium; vel de quo,
sicut prooemium est principium orationis; vel unde, sicut
punctus est principium unde fluit linea, fons principium
fluminis; super quo, sicut radix est principium arboris
et fundamentum domus; quo, sicut iactio fundamenti
seu effossio est principium quo domum ordimur. Rursum
principium est multiplex; est enim principium naturale,
sicut natura et quibus natura principiat; est principium
artificiale, sicut ars et quibus seu ex quibus ars
exorditur, et hoc iuxta species artium distinguitur, sicut
in contemplativis principium scientiae est propositio immediata,
quae est per se nota.
Bruno Sum 17