— XVII 163 —
§. 840.
Si deus esset compositus, esset extensus, §241, ipsique vis inertiae tribuenda
esset, §832, 294. Hinc esset materia, §295. Ergo divisibilis, §427,
adeoque interne mutabilis, §244, 126, quod contra §839. Ergo deus est ens
simplex, §224. Cumque sit substantia, §830, est monas, §230. Denuo patet,
errare materialistas universales, §. 395.
Baumgarten Met XVII, 163, §840