— XVII 163 —
§. 838.
Omnis substantia monas est, §234. Deus est substantia, §830. Ergo
monas est, et ens simplex, §230. Posita summa dei simplicitate, tollitur quidem
eum ulla ratione compositum esse partibus extra partes, §224, non autem
tollitur diversitas plurium in deo, §817, realissima, §807, quia etiam in finitis
falsum est, omnia realiter diversa esse extra se invicem posita, §. 755.
Baumgarten Met XVII, 163, §838