— 487 —
      Elementa singula simplicia spatium praesentia suae occupant vi quadam
definita, externas substantias ab eodem arcente. Cum vero vis quaelibet finita
gradum habeat ab alia maiori superabilem, patet huic repulsivae aliam opponi
posse fortiorem, cui cum in eadem distantia arcendae vis elementi ingenita non
sufficiat, patet illam in spatium ab ipso occupatum aliquatenus penetraturam.
Sed vires quaelibet e puncto definito in spatium exporrectae cum pro distantiae
augmento debilitentur, vim hanc repulsivam, quo propius centro acceditur
activitatis, eo et fortius reagere patet.
Kant MoPh 487