— XVII 162 —
§. 833.
Absolute impossibilia nihil sunt, §7. Ergo qui posset absolute impossibilia,
nihil
— 340 —
posset, §469. Deus potest omnia, §832. Ergo dei omnipotentia
non extenditur ad absolute impossibilia. Impossibile alicui est, ad quod actuandum
vires eius non sufficiunt, §469. Hoc significatu deo nulla res impossibilis.
Omnis res ergo nobis et omni finito impossibilis deo possibilis est, §. 832.
Baumgarten Met XVII, 162, §833