— XVII 162 —
§. 832.
Accidentia non exsistunt extra suas substantias, §194. Ergo vis actuandis
plurimis maximis accidentibus sufficiens sufficit actuandis plurimis substantiis.
Ergo omnibus, §191, 247. Vis alicui actuando sufficiens est potentia*).
Hinc omnipotentia**) est vis actuandis omnibus sufficiens. Deus est
omnipotens, §. 831.
*) Gewalt. **) Allgewaltigkeit.
Baumgarten Met XVII, 162, §832