— XVII 161 —
§. 826.
Si quid in ente necessario deprehendimus, quod repraesentatis in ente
contingenti partialiter simile, partialiter diversum ab iis est, discrimina tamen
non satis intelligimus, nec nomen ipsi peculiare invenimus: illud dicimus eius,
quod in ente contingenti simile
notavimus, analogon, deoque tribuitur per analogiam,
si realitates in eius conceptu regnare videntur, per eminentiam*) (excellentiam),
si negationes, per reductionem**) (via negationis).
1) in unendlich-ausnehmender. **) in geläuterter Bedeutung.
Baumgarten Met XVII, 161, §826