— XVII 160 —
§. 824.
Si deus non actualis esset, falsum esset principium contradictionis, §823, 7,
primum et formae et materiae principium in omnibus demonstrationibus nostris.
Ergo licet multae scientiae possint demonstrari complete citra ullam praemissam
theologicam, §. 1-800: non tamen essent, aut ipsae, aut earum obiecta, e. g.
§61, 354, 504, immo ne possibilia quidem essent, §8. nisi deus actualis esset.
Baumgarten Met XVII, 160, §824