— XVII 160 —
§. 823.
Deus non actualis esset ens omnibus realitatibus gaudens, cui quaedam
tamen deesset, §66, 812, determinatus, qua omnes perfectiones internas,
quantum ens, qua interna, determinari potest, §818, et tamen, qua aliquas,
non ita determinatus, §54. Ergo oppositum exsistentiae divinae est in se impossibile,
§15. Exsistentia dei est absolute necessaria, §102. Deus est ens
necessarium §109, cuius summa exsistentia, §820, est eiusdem essentia,
§819, salva tamen §. 817.
Baumgarten Met XVII, 160, §823