— XVII 160 —
§. 821.
Deo convenit unitas, §819, 73, maxima, §812, inseparabilitas plurimarum
maximarum realitatum, §173, hinc patet, 1) qui possit eminenter dici perfecta
unitas, quae exempli loco esse potest, quomodo et maxime steriles visae in dei
perfectionibus sint tamen eiusdem essentia, §816, 2) posita summa dei unitate,
non tantum non tolli, sed etiam poni quandam inseparabilium in eodem pluralitatem,
§. 74.
Baumgarten Met XVII, 160, §821