— XVII 159 —
§. 817.
Licet in deo sit nexus maximus, §808, 167, et maxime universalis, §172,
ita ut in eodem ex omnibus omnia verissime, §876: tamen ex una perfectione
dei facilius a nobis reliquae eius perfectiones cognoscuntur, quam ex alia, §. 527.
Ergo eam pro essentia sumere praestat, ex qua facillime reliquas deducere speramus,
§816. Tantum abest, ut omnis pluralitas in deo sit impossibilis, ut
potius in ipsa eius essentia et per eandem quaedam absolute necessario ponatur
pluralitas, §812, 816.
Baumgarten Met XVII, 159, §817