— XVII 158 —
§. 812.
Dei praedicata perfectiones sunt, §811, 804, omnes realitates maximae,
§807. Ipsa eius possibilitas est maxima, 1) interna et absoluta, §165, dum
in eodem plurima maxima sunt compossibilia, §805, 807, 2) externa et hypothetica,
dum fecundissimae gravissimaeque in eodem rationes in omni mundorum
omnium possibilium nexu rationata habent, quae extra deum esse possunt, fecundissima,
gravissima, §. 168.
Baumgarten Met XVII, 158, §812