— XVII 158 —
§. 807.
Omnes realitates sunt vere positiva, nec ulla negatio est realitas, §. 36.
Ergo si vel maxime coniungantur in ente omnes, numquam ex iis orietur contradictio,
§13. Ergo omnes realitates sunt in ente compossibiles. Iam ens
perfectissimum est entium realissimum, §806. Ergo enti perfectissimo convenit
omnitudo realitatum, earumque, quae ullo in ente esse possunt, maximarum,
§805, 190.
Baumgarten Met XVII, 158, §807