— 15 —
Scire autem sit rerum elementa
componere: unde mentis
humanae cogitatio, divinae
autem intelligentia sit propria;
quod Deus omnia elementa rerum
legit, cum extima, tum intima,
quia continet, et disponit:
mens autem humana, quia
terminata est, et extra res ceteras
omnes, quae ipsa non sunt,
rerum duntaxat extrema coactum
— 16 —
eat, nunquam omnia colligat:
itaut de rebus cogitare
quidem possit, intelligere autem
non possit; quare particeps
sit rationis, non compos. [>]
Vico Ant 15-16