— XVII 157 —
§. 803.
Ens perfectissimum*) est, cui summa in entibus est perfectio: i. e. in quo
tot, tanta, tantum in tot et tanta consentiunt, quot, quanta, quantum in plurima
et maxima possibilium in ullo ente consentire possunt, §185. Est ergo in
ente perfectissimo quaedam pluralitas absolute necessario, §. 74.
*) das vollkommenste.
Baumgarten Met XVII, 157, §803