— XVII 156 —
§. 799.
Nullus finitus spiritus sive superior homine fuerit, sive inferior, potest
physice corrumpi, §746; hinc dissoluto vel maxime aliquo ex ipsius corporibus,
tamen superstes erit, nisi annihiletur, §745, dum durat, servat personalitatem,
crescente potius, quam decrescente, aut omnino cessante intellectus, rationis,
libertatis usu, §782, et naturalius ipsi est, praeteriti status sui distincte meminisse,
quam lethaeum poculum, §783. Ergo omnis spiritus finitus est natura
sua, i. e. per vim ipsius re-
— 329 —
praesentativam universi, §782, immortalis, ut
anima humana, §781, 783, naturalius in beatitudine vel damnatione, quam
semel ingressus est, §787, 791, dum durat, perdurans, quam ut semel insigniter
beatus damnetur, aut v. v., §. 791.
Baumgarten Met XVII, 156, §799