— 57 —
Scholium.

      Sunt qui Deum instar hominis corpore, et mente constantem, atque
passionibus obnoxium fingunt; sed, quam longe hi a vera Dei
cognitione aberrent, satis ex jam demonstratis constat. Sed hos
mitto: nam omnes, qui naturam divinam aliquo modo contemplati
sunt, Deum esse corporeum, negant. Quod etiam optime probant
ex eo, quod per corpus intelligimus quamcumque quantitatem,
longam, latam, et profundam, certa aliqua figura terminatam, quo
nihil absurdius de Deo, ente scilicet absolute infinito, dici potest.
Attamen interim aliis rationibus, quibus hoc idem demonstrare conantur,
clare ostendunt, se substantiam ipsam corpoream, sive extensam
a natura divina omnino removere, atque ipsam a Deo creatam
statuunt. Ex qua autem divina potentia creari potuerit, prorsus
ignorant; quod clare ostendit, illos id, quod ipsimet dicunt, non
intelligere. Ego saltem satis clare, meo quidem judicio, demonstravi
(vide Coroll. Prop. 6. et Schol. 2. Prop. 8.) nullam substantiam ab alio
posse produci, vel creari. Porro Prop. 14. ostendimus, praeter
Deum nullam dari, neque concipi posse substantiam; atque hinc
<( in de tweede Toegift Corollarium van de zelfde Voorstelling in
dit deel
)> conclusimus, substantiam extensam unum ex infinitis
Dei attributis esse. Verum, ad pleniorem explicationem, adversariorum
argumenta refutabo, quae omnia huc redeunt. Primo, quod
substantia corporea, quatenus substantia, constat, ut putant, partibus;
et ideo eandem infinitam posse esse, et consequenter, ad Deum
pertinere posse, negant. Atque hoc multis exemplis explicant, ex
quibus unum, aut alterum afferam. Si substantia corporea, ajunt, est
infinita, concipiatur in duas partes dividi; erit unaquaeque pars, vel
finita, vel infinita. Si illud, componitur ergo infinitum ex duabus
partibus finitis, quod est absurdum. Si hoc, <te weten dat yder deel
oneindig is,> datur ergo infinitum duplo majus alio infinito, quod
etiam est absurdum. Porro, si quantitas infinita mensuratur partibus
pedes aequantibus, infinitis talibus partibus constare debebit, ut
et, si partibus mensuretur digitos aequantibus; ac propterea
unus numerus infinitus erit duodecies major alio infinito < ; t welk
niet minder ongerijmt ist>. Denique, si ex uno puncto infinitae cujusdam
— 58 —

quantitatis concipiatur, duas lineas, ut
AB, AC, certa, ac determinata in initio
distantia in infinitum protendi; certum est,
distantiam inter B et C continuo augeri,
et tandem ex determinata indeterminabilem
fore. Cum igitur haec absurda sequantur, ut
putant, ex eo, quod quantitas infinita supponitur:
inde concludunt, substantiam corpoream debere esse finitam,
et consequenter ad Dei essentiam non pertinere. Secundum
argumentum petitur etiam a summa Dei perfectione. Deus enim,
inquiunt, cum sit ens summe perfectum, pati non potest: atqui
substantia corporea, quando quidem divisibilis est, pati potest; sequitur
ergo, ipsam ad Dei essentiam non pertinere. Haec sunt, quae
apud scriptores invenio argumenta, quibus ostendere conantur, substantiam
corpoream divina natura indignam esse, nec ad eandem
posse pertinere. Verum enim vero, si quis recte attendat, me ad haec
jam respondisse comperiet; quando quidem haec argumenta in eo tantum
fundantur, quod substantiam corpoream ex partibus componi
supponunt, quod jam ( Prop. 12. cum Coroll. Prop. 13.) absurdum esse
ostendi. Deinde si quis rem recte perpendere velit, videbit, omnia illa
absurda (siquidem omnia absurda sunt, de quo jam non disputo), ex quibus
concludere volunt, substantiam extensam finitam esse, minime ex
eo sequi, quod quantitas infinita supponatur: sed quod quantitatem
infinitam mensurabilem, et ex partibus finitis constari supponunt;
quare ex absurdis, quae inde sequuntur, nihil aliud concludere possunt,
quam quod quantitas infinita non sit mensurabilis, et quod
ex partibus finitis constari non possit. Atque hoc idem est, quod
nos supra (Proposit. 12. etc.) jam demonstravimus. Quare telum,
quod in nos intendunt, in se ipsos revera conjiciunt. Si
igitur ipsi ex suo hoc absurdo concludere tamen volunt, substantiam
extensam debere esse finitam, nihil aliud hercle faciunt,
quam si quis ex eo, quod finxit circulum quadrati proprietates
habere, concludit, circulum non habere centrum, ex quo omnes
ad circumferentiam ductae lineae sunt aequales. Nam substantiam
corpoream, quae non nisi infinita, non nisi unica, et
— 59 —
non nisi indivisibilis potest concipi (vid. Prop. 8. 5. et 12.), eam ipsi
ad concludendum, eandem esse finitam, ex partibus finitis constari,
et multiplicem esse, et divisibilem, concipiunt. Sic etiam
alii, postquam fingunt, lineam ex punctis componi, multa sciunt
invenire argumenta, quibus ostendant, lineam non posse in infinitum
dividi. Et profecto, non minus absurdum est ponere, quod
substantia corporea ex corporibus, sive partibus componatur,
quam quod corpus ex superficiebus, superficies ex lineis, lineae
denique ex punctis componantur. Atque hoc omnes, qui claram
rationem infallibilem esse sciunt, fateri debent, et imprimis ii,
qui negant, dari vacuum. Nam si substantia corporea ita posset dividi,
ut ejus partes realiter essent, cur ergo una pars non
posset annihilari, manentibus reliquis, ut ante, inter se connexis?
Et cur omnes ita aptari debent, ne detur vacuum? Sane rerum, quae
realiter ab invicem distinctae sunt, una sine alia esse, et in suo statu
manere potest. Cum igitur vacuum in natura non detur (de quo
alias), sed omnes partes ita concurrere debent, ne detur vacuum,
sequitur hinc etiam, easdem non posse realiter distingui, hoc est,
substantiam corpoream, quatenus substantia est, non posse dividi.
Si quis tamen jam quaerat, cur nos ex natura ita propensi simus ad
dividendam quantitatem? ei respondeo, quod quantitas duobus
modis a nobis concipitur, abstracte scilicet, sive superficialiter,
prout nempe ipsam <gemenelijk> imaginamur vel ut substantia,
quod a solo intellectu zonder behulp van d' inbeelding Imaginatio >
fit. Si itaque ad quantitatem attendimus, prout in imaginatione
est, quod saepe, et facilius a nobis fit, reperietur finita, divisibilis,
et ex partibus conflata; si autem ad ipsam, prout in intellectu
est, attendimus, et eam, quatenus substantia est, concipimus,
quod difficillime fit, tum, ut jam satis demonstravimus, infinita,
unica, et indivisibilis reperietur. Quod omnibus, qui inter
imaginationem, et intellectum distinguere sciverint, satis manifestum
erit: Praecipue si ad hoc etiam attendatur, quod materia ubique
eadem est, nec partes in eadem distinguuntur, nisi quatenus materiam
diversimode affectam esse concipimus, unde ejus partes modaliter
tantum distinguuntur, non autem realiter. Ex. gr. aquam, quatenus
— 60 —
aqua est, dividi concipimus, ejusque partes ab invicem separari;
at non, quatenus substantia est corporea; eatenus enim
neque separatur, neque dividitur. Porro aqua, quatenus aqua, generatur,
et corrumpitur; at, quatenus substantia, nec generatur,
nec corrumpitur. Atque his me ad secundum argumentum etiam
respondisse puto: quando quidem id in eo etiam fundatur, quod
materia, quatenus substantia, divisibilis sit, et ex partibus confletur.
Et quamvis hoc non esset, nescio, cur divina natura indigna esset:
quando quidem (per Prop. 14.) extra Deum nulla substantia dari
potest, a qua ipsa pateretur. Omnia, inquam, in Deo sunt, et omnia,
quae fiunt, per solas leges infinitae Dei naturae fiunt, et ex necessitate
ejus essentiae (ut mox ostendam) sequuntur; quare nulla ratione
dici potest, Deum ab alio pati, aut substantiam extensam divina
natura indignam esse; tametsi divisibilis supponatur, dummodo
aeterna, et infinita concedatur. Sed de his impraesentiarum satis.
Spinoza E 57-58-59-60