— XVII 156 —
§. 795.
Animae brutorum destituuntur intellectu, §792. Ergo non sunt spiritus,
§402, carent personalitate, §641, ratione, §640, voluntate, noluntate, §690,
et libertate §719, nec sunt immortales, ut animae humanae, §. 781-784, nec
felicitatis nec infelicitatis aut nunc, aut olim capaces, §787, 788.
SECTIO VII.

FINITI SPIRITUS, EXTRA HOMINEM.

Baumgarten Met XVII, 156, §795