— XVII 155 —
§. 793.
Animae brutorum sunt cum corpore animali in artissimo commercio, §740,
hinc corpus suum clare obsureque repraesentant, §792, 736. Ergo sunt vires
repraesentativae universi pro positu corporis brutorum in eodem, §741, hinc
substantiae, §198, monades, §234, entia simplicia, §230, non habent partes
extra partes, §224, finitae, §202, 792, indivisibiles, §244, hinc physice incorruptibiles,
§746, immateriales et incorporeae, §422, sensatione, imaginatione,
praevisione et reliquis sine distincta cognitione actuandis per vim repraesentativam
universi pro positu corporis facultatibus instructae, §792, hinc appetitu
et aversatione sensitivis, §667, et arbitrio, §718, instinctibus, fugis, et
stimulis impellendae, §677, etiam ad affectus, §. 678.
Baumgarten Met XVII, 155, §793