— XVII 155 —
§. 791.
Anima humana durans post mortem corporis continuo mutari pergit, §781,
782. Ergo quovis durationis ipsius momento augetur eiusdem felicitas, vel
infelicitas, §790, 162. Ergo anima huma-
— 325 —
na durans post mortem corporis,
aut maiori fruetur, quam in hac vita, felicitate, et est beata*), aut maiori laborabit
infelicitate, et est damnata**). Beatitudo, quam anima post hanc vitam
semel ingressa ponitur, aut coexsistet animae, dum durat, aut succedet eidem
aliquando damnatio. Damnatio, quam anima post hanc vitam semel ingressa
ponitur, aut coexsistet animae, dum durat, aut succedet eidem aliquando beatitudo,
§790, 789. Prius in utroque casu naturalius est, §139, 140.
*) eine selige. **) verdammte Seele.
Sectio VI.

ANIMAE BRUTORUM.

Baumgarten Met XVII, 155, §791