— XVII 154 —
§. 789.
Anima humana in hac vita*), i. e. dum vivit in commercio artissimo cum
corpore, quale hominibus in his terris esse experimur, mutatur continuo, §418,
754. Harum mutationum nulla est obiective indifferens absolute, §654. Omnes
ergo vel bonae vel malae sunt, vel utrumque. Quae mutationes animae bonae
malaeque simul sunt, uti sunt omnes, §264, eae vel bonae malaeque simul
sunt aequaliter, vel inaequaliter, §70. Magis bonae, quam malae plus ponunt
felicitatis, quam infelicitatis, magis malae, quam bonae plus ponunt infelicitatis,
quam felicitatis, adeoque a po-
— 324 —
tiori denominandae priores bonae, posteriores
malae sunt, §787, 788.
*) in diesem Leben.
Baumgarten Met XVII, 154, §789